monumenta.ch > Tertullianus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 02, 9
Suspecta sit vobis ista perversitas, ne qua vis lateat in occulto , quae vos adversus formam, adversus naturam iudicandi, contra ipsas quoque leges ministret . Nisi enim fallor, leges malos crui iubent, non abscondi; confessos damnari praescribunt, non absolvi.